domingo, 2 de diciembre de 2007

LINGUA LATINA DECLINATIO PRIMA

Declinatio Prima nomina comprehendit quorum desinentia genetivi singularis est -ae.
Terminationes sive desinentiae declinationis primae hae sunt

CASUS
SINGULARIS
PLURALIS
Nominativus
-a
-ae
Vocativus
-a
-ae
Accusativus
-am
-as
Genetivus
-ae
-arum
Dativus
-ae
-is
Ablativus
-a
-is
Exercitium.-
Declina in numero singulari et plurali nomina haec quae tibi nunc proponimus:
pecunia(-ae ), porta (-ae), lectica (-ae), familia (-ae), ancilla (-ae), villa (-ae), mensa (-ae), domina (-ae), serva ( -ae),
via (-ae), puella (- ae), filia (-ae)
Notanda haec sunt.-
1.- Nomina quaedam, ut dea, filia, liberta, equa, in dativo et ablativo plurali accipiunt desinentiam -abus:
filiabus, deabus, libertabus et equabus
2.- Si genetivus singularis nominis familia coniungitur cum nominibus, pater, mater, filia, filius, terminationem accipit -as:
pater familias, mater familias, filia familias, filius familias
3.- In prima declinatione non sunt nomina neutra. Nomina quaedam masculina sunt, quae indicant nomina vel munera propria virorum romanorum: Catilina, Sulla, nauta, agricola, et cetera. Sunt quoque masculina quaedam fluminum nomina, ut Sequana.
4.- Est casus Locativus, cuius pauca vestigia manserunt. Eius munus suscipit eandem desinentiam casus genetivi (-ae), cum de nominibus urbium vel parvarum insularum numerum singularem habentibus agitur: Romae, Genuae, Placentiae, Melitae. Munus casus locativi terminationem ablativi pluralis, id est -is, suscipit cum agitur de nominibus numero singulari carentibus: Athenis ( Athenae, arum)
Adverte.- domi militiaeque: in pace et in bello. COMENTARIO soycarmenyclara,deverdad Dice: Diciembre 3rd, 2007 @ 22:07 e quiero ir a tarragonaaaaaa no puedes quitarle la ilusion a un niño de esta manera… es casi navidad

No hay comentarios:

Publicar un comentario