lunes, 24 de diciembre de 2007

DECLINATIO SECUNDA

Declinatio secunda comprehendit nomina quorum genetivus singularis in –i exit.
Desinentiae hae sunt

declina-2.jpg

1.- In declinatione secunda sunt nomina masculina, feminina et neutra.
-Nomina neutra, quae nec sunt masculina nec feminina, tres casus pares habent in nominativo, vocativo et accusativo singulari et plurali. In numero singulari nominativus nominum neutrorum in – um exit. In numero plurali, nomina neutra desinentiam –a accipiunt: cubiculum, oppidum/cubicula, oppida
- Nomina quorum nominativus in –us exit generaliter masculina sunt: servus, dominus
Pauca neutra habent nominativum singularem in – us: vulgus.
-Tamen sunt feminina nomina arborum: malus, pirus…, et nomina quoque paucarum insularum et regionum et civitatum: Aegyptus, Rhodus, Corinthus.
-Nomina exeuntia in er masculina sunt: puer. Agi potest de nominibus cum themate puro, ut puer /puer- i, vel de nominibus cum vocali -e interposita, sicut ag(e)r /agr- i
-Tantum unum nomen masculinum in –ir exit: vir
2.- Nomina exeuntia in –us in nominativo singulari, –e accipiunt in casu vocativo: domine, serve. Sed nomina in –er servant hanc syllabam: puer
Nominativi in –us, si vocalis –i praecedit, exhibent vocativum et genetivum singularem in –i longa: fili, Iuli
4. Adverte: auxilium, ii: ayuda; auxilia, orum: tropas de auxilio; castra, orum. (neutrum plurale): campamento
5. Nomina urbium, quae in numero singulari declinantur, respondent ubi? cum desinentia casus locativi –i: Sagunti
Exercitium.-
Declina in numero singulari et plurali:
dominus (-i), servus (-i), puer (-i), oppidum (-i)

No hay comentarios:

Publicar un comentario