sábado, 10 de enero de 2009

LEO LATINUS SAGUNTI LOQUITUR

Leo Latinus Sagunti loquitur:

cdlivius1.jpg


Sodalis maxime honorabilis,his litteris Tibi annuntio nos modo edidisse tres discos novissimos:
ASINI AUREI APULEIANI et LIVII OBSIDIONIS SAGUNTI libros audibiles necnon alterum discum legibilem FABELLARUM GRIMMIANARUM.
Visita me, quaeso, in sede nostra interretiali, quae est haec:
Medullitus Te salutat
LEO LATINUS
Libri audibiles  -   Latinitas antiqua
 Livius


OBSIDIO SAGUNTI A T. LIVIO DESCRIPTA
Is qui legit Livium, ne legat eum solis oculis solaque ratione: oportet animo fingat se interesse eventibus ab eodem historico descriptis, oportet sentiat quantâ fuerit confidentiâ rei Romanae, quanto cum studio et ardore quodam amoris se dederit civium bonae voluntatis animis resuscitandis idem vir, qui cum esset incorruptus atque integer, sed etiam rei publicae administrandae imperitus, non fuit magnus historicus, tamen sui generis magnus vir artifexque.
Opere Liviano tamquam speculo redditur morum cogitationumque mutatio, quae facta est aetate Augusteâ. Id quod Vergilius voluit magno suo carmine pangendo, hoc opus historiae prosaicum scribens voluit etiam Livius. Qui (ut etiam Vergilius et Horatius) minimê acquiescit in spe pacis perpetuandae, sed maximê cupit virtutes temporis acti restituere et redintegrare, ut effectum habeant ad tempus praesens et futurum.  Livius 142 libris scripsit historiam ab urbe conditâ, usque ad mortem Drusi (9 a.Chr.n.), nec alienum est opinari Livium voluisse historiam suam perscribere usque ad mortem Augusti (14 p.Chr.n.), sed morte impeditum esse ab ingenti opere finiendo. 
Tamen Livius exanclavit ingentem laborem opus pertractans, quod incohavit inter annos 29 et 25 a.Chr., quotannis primo trinos, postea etiam plures libros additurus, quos deinde comprehendit ad singulos greges redactos. Plurimum dolendum est magnam partem operis Liviani nobis non esse relictam, sed irreparabiliter amissam: Libros nullos habemus nisi I-X (ab urbe condita usque ad a.293) et XXI-XLVI (ab altero Bello Punico ineunte usque ad a.167 a.Chr.n.); decas autem tertia continet alterum Bellum Punicum descriptum.
Discus compactus: Livius, De obsidione Saguntii.
Ad initium huius belli, quod auctor dicit „maxime omnium memorabile, quae umquam gesta sint“, spectat textus disci nostri compacti ex opere Liviano excerptus.
Post praefationem, in qua verbis effert hoc bellum esse generis unici atque singularis, Livius venit ad imperatores Carthaginiensium tractandos, ad Hamilcarem eiusque filium Romanos in terrorem coniecturum, i.e. ad Hannibalem:
„Nunquam ingenium idem ad res diuersissimas, parendum atque imparandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus uinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non uoluptate modus finitus; uigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas uiri uirtutes ingentia uitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil ueri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio...“
Sagunto urbe Hispaniae a.218 a.Chr.n. obsessâ Carthaginienses  effecerunt Alterum Bellum Punicum.
Hannibal cum a.221 a.Chr.n. imperium suscepisset Hispaniae, per biennium consilia sua curavit maturanda potestatemque  suam regionis mediterraneae confirmandam. Romani autem, quamquam animadverterunt magnas ab Hannibale copias huc illuc perduci, nullo modo ei sunt adversati. Necesse erat iidem adhuc pernoscerent hunc virum, quocum agebant. Cum per errorem cogitarent se posse hunc iuvenem Carthaginiensem devincere, quandocumque sibi placeret, non multum studebant Hannibalem reprimere, immo, tantum errabant, ut Hannibalem praetermitterent eo quod animum attenderent ad Illyros, qui seditionem conflavissent. Ne tum quidem studuerunt Hannibalem coercere, cum acciperent illum obsidere Saguntum...
datotheca audibilis 53min.
ISBN 978-3-938905-28-9

num.mandatelae: 00207A pretium € 13,90

Apuleius


ASINUS AUREUS AB APULEIO SCRIPTUS
Apuleius per totum orbem terrarum in claritudinem pervênit eâ fabulâ, quae est unica fabula Romanica Latinê scripta nobis integrê tradita; cui postea ab Augustino Apulei compatriotâ impositum est nomen  „Asini aurei“. Eodem „Asino“  etiam lector hodiernus maximê delectatur fabellis fabulae inclusis, quarum illustrissima est de Amore et Psyche scripta. Fabellae autem Apuleianae ingeniosae esse probantur eo quod ipse Bocatius iisdem abundê usus est.
Apuleius primâ personâ singulari adhibitâ reddit narrationem Lucii iuvenis, qui curiositate suâ inductus incurrit in perniciem. Nam idem salvâ conscientiâ humanâ mutatur in asinum. Lucius hanc in formam mutatus pericula passionesque subit maximê mirificas. Idem iuvenis asininus incidit in latrones, iterum iterumque summê periclitatur, a puero pastore vexatur crudelissimê, nec minus iniucundê tractatur a „Syriae Deae“ sacerdotibus cinaedis fallacibus, inicitur in pistrinum, cogitur, ut cuidam viro diviti technas ostendat delectabiles more humano perficiendas matronaeque Corinthiae operam navet obscaenissimam. Necnon paucos homines benevolentes, quos invênit, curiositate suâ invitus inducit in summum periculum, velut hortulanum fidelem, qui servavit Lucium a militibus Romanis...
Primus discus Apuleianus
Iam in primo libro „Asini aurei“, qui est textus huius disci compacti auditorii, Apuleius fabularum, quibus animus horreat et suspendatur et exhilaretur, lectori (auditorîve) praebet copiam uberrimam. 
Fabulâ ineunte Lucius iuvenis Corintho Hypatam equitat in urbem Thessaliae, quae est sedes magorum magarumque praecipua. Nam idem iuvenis  summâ curiositate est affectus magiae pernoscendae. In itinere incidit in Aristomenen Aeginetam, qui mercator mellis caseique Lucio de quadam maleficâ narrat fabulam horribilem: Amicum suum Socraten a praedonibus direptum a Meroe quadam muliere primo receptum esse clementer. Ei enim paravisse cenam sapidam et denique libidine correptam Socraten secum ad lectum suum traxisse. Tum Socraten in amorem Meroes incidisse uxorem liberosque oblitum apud eam mansisse – sed mox animadvertisse, in qualis megaerae ungues incidisset: „Sed quod in conspectum plurium perpetravit, audi. Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, quod ea bestia captivitatis metuens ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile, quod venerem habuit in aliam, proveniret. Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam, et nunc senex ille dolium innătans vini sui adventores pristinos in faece submissus officiosis roncis raucus appellat. Alium de foro, quod adversus eam locutus esset, in arietem deformavit, et nunc aries ille causas agit. Eadem amatoris sui uxorem, quod in eam dĭcāculē probrum dixerat, iam in sarcinā praegnationis obsaepto utero et repigrato fetu perpetuā praegnatione damnavit, et ut cuncti numerant, iam octo annorum onere misella illa velut elephantum paritura distenditur...“
datotheca audibilis 55min.
ISBN 978-3-938905-27-2

num.mandatelae: 00107A pretium € 13,90

No hay comentarios:

Publicar un comentario